- DAGSUBRGUM
- DAGSUBRGUMcastellum Germaniae in Palatinatu inf. munitissimum: a quo illustrissimae olim Familiae nomen, cuius Auctor Hugo fuit, filius medius Hugonis I. Comitis, Eberhardo iuniore geniti, de quo alibi. fuit enim filius huius Hugo Pater Gerhardi Metensium Comitis, a quo Lotharingiae hodierni Duces: Hugonis II. Comitis, qui Comites Dagsburgicos, et Guntrani cognomen Divitis, qui Habspurgios, a quibus Austriaci Archiduces, dedêrunt, atque adeo communis trium familiarum ex alsatica veteri procedentium, genitor. Ex Comitibus vero illis Degsburgicis Leo IX. Pontifex Rom. fuit. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austriaca. Sed et Dagsburgica, una ex Familiae illustris Comitum Leiningensium lineis, dicitur. Haec enim in Friderci Comitis filio Friderico et Ioffrido, in Leiningensem et Dagsburgicam dividi coepit, circa principium saeculi XIV. quarum haec, priore exstinctâ iamdudum, agnatorium iure sibi vindicato, adhuc durat. In qua, qui nunc vivunt communem omnes agnoscunt Patrem Emiconem Catharinae Nassaviae (a qua Sarwerdensis praetensio illis obtigit) martium, exstinctum A. C. 1541. A quorum maiori filio. Ioh. Philippo Hartenburgica linea coepit, sed a minore Dagsburgico Falckenburgius ramus ortus est: cuius surculi sunt Heidershemius et Falkenburgius seu Dagsburgius, in quo supersunt Ioh. Casimirus (n. A. C. 1619.) et Anna (uxor Ioh. Comitis Nassovii Sarb. in Izstein) liberi Philip. Georg. Com. Liningensis et Dagsburgii (ex Anna Erpachia) Emicone praefato (qui obiit A. C. 1593) ex Ursula Fleckenstenia, geniti. Phil. Iac. spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 152. et in Indic. vide et infra, ubi de Familia Leiningensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.